Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 365  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hominum de comitatu tuo ad valentiam tantæ terræ cum pertinentiis in
[002] tali villa quam A. quæ fuit uxor B. in curia nostra etcetera, clamat in
[003] dotem versus C. Et unde idem C. in eadem curia nostra etcetera15 vocavit
[004] ipsum talem ad warantum versus prædictum C.16 Et diem captionis
[005] etcetera ut supra. Et summone etcetera prædictum talem quod sit ad
[006] talem diem etcetera ut supra. Teste etcetera. Ad quem diem si non venerit
[007] mulier recuperabit seisinam suam et tenens excambium de terra waranti.
[008] Et licet venerit, si defaltam sanare non possit amittet eodem modo. Sed
[009] si cum venerit statim warantizaverit, extunc procedat17 placitum inter
[010] ipsum warantum et mulierem petentem, et tenens domi remaneat cum
[011] seisina sua donec constiterit de placito principali. Et secundum hoc
[012] retinebit tenens vel amittet. Et si iustam causam resistendi non habuerit,
[013] tunc necesse habebit recognoscere terram petitam esse dotem mulieris,
[014] et si mulier inde nominatim dotata fuerit, tenebitur ille qui amisit dotem
[015] illam deliberare de manu tenentis de cuiuscumque feodo fuerit, et tenens
[016] excambium ad valentiam habebit. Si autem non fuerit nominata, tunc
[017] teneat tenens in pace et mulier de terra waranti habebit ad valentiam,
[018] sive sit heres sive alius. Et si contentio fiat utrum dos nominata fuerit
[019] vel non nominata,18 fiat inde inquisitio et secundum inquisitionem inde
[020] factam iudicetur. Et sciendum quod raro expectatur ætas in petitione
[021] dotis. Et unde si heres infra ætatem existens vocatus fuerit ad warantum,
[022] et per cartarum ostensionem vel alio modo constare possit quod ille
[023] versus quem dos petitur feoffatus fuerit ab antecessoribus19 ipsius minoris,
[024] sive mulier dotata fuerit nominatim vel non nominatim, statim procedet
[025] iudicium non obstante ætate sicut procederet versus maiorem quemcumque.
[026] Et cum mulier sic recuperaverit, fiat ei breve de seisina habenda
[027] in hac forma de dote nominanda.20

Breve de seisina facienda mulieri cum recuperaverit dotem.


[029] HENRICUS21 dei gratia etcetera.22 Scias quod cum A. quæ fuit uxor B. in
[030] curia nostra etcetera, peteret versus C. tantum terræ cum pertinentiis
[031] in tali villa ut dotem suam nominatam, idem C. venit in eadem curia et
[032] vocavit inde ad warantum D. filium et heredem prædicti B. viri ipsius A.
[033] qui est infra ætatem, et qui venit et ei23 warantizavit, et nihil ostendit
[034] quare dotem suam habere non debuit. Et unde consideratum est in eadem
[035] curia nostra quod prædicta A. recuperaret24 seisinam suam versus eundem
[036] D. de prædicta terra cum pertinentiis ut de dote sua nominata, et quod
[037] prædictus C. habeat de terra ipsius D. ad valentiam. Et ideo tibi præcipimus



Notes

15. Om., OB, MA, MG.

16. sic, MSS.

17. procedet, OC, CM; procedit, MG.

18. Om., OB, MA, MB, MG.

19. antecessor. (-- ore?), MSS. var.

20. nominata, Y, OC; vocanda, MG; notanda, OB, MA, CE, Co.

21-22. Rex vicecomiti salutem, MC, LA, CM; Rex etc. MG.

23. qui ei, MA, MB, MG, CE, Y, Co.

24. recuperavit, OC, CM, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College