Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 352  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] personas de eadem re et eodem facto et eodem modo disseisinæ, cum
[002] tenens22 semel recuperaverit per assisam, si iterum fiat disseisina recenter
[003] vel post longum intervallum, locus erit redisseisinæ et non assisæ si
[004] iterum disseisitus conqueri voluerit de redisseisina. Si autem assisam
[005] impetraverit de secunda disseisina et dicat quod alias tenementum illud
[006] recuperavit23 per assisam, non erit assisa ulterius capienda sed remanebit
[007] si factum iustitiariorum et rotulos vocaverit ad warantum, quod si nihil
[008] horum fecerit, procedet assisa secundum quod fuerit impetrata, et sibi
[009] imputet qui exceptionem de assisa prius24 capta non opposuit.25 Et quid si
[010] opposuerit et iustitiarii exceptionem non admiserint? Tunc iniuriatum
[011] erit querenti, et ad querelam eius factum iustitiariorum retractabitur.
[012] Sed cum non opposuerit talem exceptionem et postea inveniatur quod alia
[013] assisa26 inde27 prius capta fuit, quæ quidem contraria fuit ultimæ assisæ,
[014] ut si in assisa novæ disseisinæ dicant iuratores primi quod non disseisivit
[015] et ultimi contrarium, prima per ultimam non convincenda quia
[016] assisa non convincit assisam nec agitur de convictione. Sed si ille qui
[017] amisit per ultimam velit agere de periurio et28 convictione bene licebit ei,
[018] et si ille qui amisit per primam velit agere de periurio29 de prima non
[019] licebit ei, quia assisa illa per lapsum temporis transiit30 in auctoritatem
[020] rei iudicatæ. Item dicitur31 si inter easdem personas: hoc verum est
[021] sive assisa novæ disseisinæ vel mortis antecessoris vel alia quacumque,
[022] ut si32 assisa novæ disseisinæ de tenemento vel communa pasturæ proferatur,
[023] et unus ex pluribus coheredibus vel participibus qui ius habuerint33
[024] in communi in tenemento de quo disseisina facta est versus unum recuperavit
[025] per assisam, et alius particeps postmodum eundem disseisiverit34 de
[026] eodem tenemento, et disseisitus cum sibi impetraverit per assisam vel cum
[027] querelam fecerit de redisseisina, non erit ulterius assisa capienda de
[028] eadem re licet ibi sint diversa capita, quia eadem persona censentur propter
[029] unicum ius quod habent, sicut videri poterit de pluribus coheredibus
[030] participibus, et unde sicut versus unum recuperaverit35 recuperat versus
[031] omnes. Idem vero dici poterit de assisa novæ disseisinæ de communa pasturæ
[032] ubi plures participes sive coheredes sive alii tenuerint in communi
[033] aliquod tenementum, in quo unus vel plures habere debeant communam,
[034] f.295] si unus particeps disseisinam fecerit sine suis participibus,1
[035] disseisitus versus illum tantum habet actionem et non versus alios participes,



Notes

22. petens, V.

23. recuperaverit, OB, OC; rec., MSS. var.

24. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

25. apposuit, OC, MC, LA; opponit, MA.

26. Om., CE, OB, MA, Y.

27. Om., MB, CM.

28-29. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

30. transit, OB, LA; transivit, MA; amittit, CM.

31. Om., LA, MC.

32. Om., LA, MC.

33. habuerunt, LA, MC.

34. disseisivit, MA, MB.

35. recuperavit, OA, CE, OC, MC, Y.

1. p. vel sine consensu suorum participum, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College