Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 259  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] concedit summonitionem esse rationabilem. Item nec post resummonitionem,
[002] quia si summonitio fuerit minus rationabilis, resummonitio15
[003] et16 dies datus a iudice dici non poterit minus rationabilis. Item si summonitio
[004] minus fuerit rationabilis, sed tamen a tenente cum venerit non
[005] calumniata, procedendum erit ac si esset rationabilis. Nec si iustitiarius
[006] illam noverit esse minus legitimam, non pertinebit ad ipsum propter17
[007] hoc dare tenenti exceptionem. Item cum ambo præsentes fuerint in iudicio
[008] et petatur audientia brevis et forte fuerit deperditum per negligentiam
[009] clericorum vel vicecomitis, non tamen propter hoc remanebit assisa, dum
[010] tamen coram iustitiariis semel fuerit recitatum et auditum vel in18 comitatu,
[011] et ita quod iuratores electi fuerint et19 visus terræ factus, si hoc
[012] fuerit coram iustitiariis protestatum.20

Si breve originale non fuerit exhibitum quia forte deperditum, quid sit agendum.


[014] ITEM si iustitiarius assignatus fuerit ad aliquam assisam specialiter
[015] capiendam, si21 originale fuerit deperditum, tamen non nocet si iustitiarius
[016] exhibeat22 warantum cum in23 waranto contineatur originale, sed
[017] non tenet e converso, videlicet si warantus deficiat quod assisa procedat,
[018] nisi forte talis sit quasi capitalis iustitiarius a latere domini regis ad24
[019] hoc25 transmissus.

Si tenens warantum vocaverit in assisa mortis antecessoris.


[021] ITEM cum ambo præsentes fuerint in iudicio petens et tenens, habet
[022] forte tenens warantum et defensorem qui eum defendere tenetur in seisina
[023] sua contra petentem. Quo casu refert cum tenens talem vocaverit ad
[024] warantum utrum warantus plenæ ætatis fuerit vel infra ætatem, quia26
[025] si infra ætatem27 oportet tenentem rationem docere quare debeat warantizare,
[026] cartas28 vel homagium captum ab antecessore vel aliud, ne frivola
[027] sit vocatio vel dolosa, quod quidem est in maiore, licet sine carta vocari
[028] possit ad warantum per auxilium curiæ si petatur auxilium, si autem
[029] non, qui vocavit faciat eum venire. Illud idem fiat de minore si constiterit29
[030] quod debeat warantizare, licet cum venerit ad cartas antecessoris sui non
[031] teneatur ante ætatem respondere.30

Si warantus fuerit infra ætatem quid iuris sit.


[033] BREVE enim ad summonendum warantum si fuerit manens31 extra comitatum
[034] tale erit. Si autem infra, sine brevi summoneatur. Potest itaque unus32
[035] tenens plures vocare warantos qui sunt loco unius heredis sicut unum



Notes

15. summonitio, OC, MG.

16. Om., MA, MB.

17. per, OA, CE.

18. et, OA, CE.

19. Om., OC, MG.

20. recitatum, CM, MG (--ta); recognit., OC.

21. si breve, V, CM.

22. non exhibeat, MC; exhibeatur, OC.

23. Om., MG. CM.

24-25. Om., OC, MG, CM, MA, MB, Y.

26-27. Om., OC, MG, CM.

28. et c., OC, MG.

29-30. Om., CM; si warantus fuerit infra ætatem, MG, OC (vocatus); cf. rubrica.

31. Om., OC, MG, CM.

32. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College