Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 243  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ecclesiæ advocationem B. nuper in curia nostra etcetera, recognovit et
[002] concessit eidem A. in maritagium cum tali filia sua ut pertinentem ad tale
[003] manerium quod idem B. dederat eidem A. priusquam idem B. clericum
[004] suum ad eandem ecclesiam præsentasset, et per24 quam præsentationem
[005] idem episcopus clericum ipsius A. ad eandem ecclesiam differt admittere,
[006] ut idem A. dicit. Et habeas ibi summonitores etcetera. Teste etcetera.
[007] Episcopus vero cum summonitus fuerit aut25 venit aut non venit, neque
[008] per se nec se excusat per nuntium neque per essoniatorem, quo casu26
[009] procedatur ad defaltam et attachietur ut infra de attachiamentis. Et
[010] omnis solemnitas et ordo attachiamentorum27 observetur, nec erit dilatio
[011] periculosa præsentato28 nec præsentanti quamvis sumptuosa,29 cum post
[012] iudicium in curia domini regis redditum non currit tempus sex mensium.
[013] Si autem episcopus se essoniaverit, bene iacet.

Cum episcopus comparuerit.


[015] CUM autem venerit, aut31 prætendit rationem sufficientem quare32 præsentatum
[016] non admisit, quo casu indemnis remanebit. Si autem minus sufficientem33
[017] vel omnino nullam, in misericordia domini regis remanebit.
[018] Minus sufficientem, ut si dicat quod præsentatum non potuit admittere
[019] propter appellationem quam clericus illius qui amisit34 interposuit. Et
[020] illa ideo35 minus sufficiens est,36 quia per litteras domini regis constare
[021] potuit37 episcopo quod ille qui appellantem præsentavit nihil iuris habuit
[022] in præsentatione. Sufficere autem38 videtur, ut si dicat episcopus quod
[023] non sit ei imputandum quod clericus non admisit sed ipsi præsentanti,
[024] quia primo præsentavit A. et postea mutata voluntate præsentavit B.
[025] contra quem idem A. appellavit et prosecutus est appellationem suam,
[026] et contra talem appellationem non potuit admittere prædictum B. secundo
[027] præsentatum. Item dicere poterit quod ecclesia non vacat, nec multo
[028] tempore vacavit ad præsentationem ipsius talis, quia si assisa inde capta
[029] fuit, capta39 fuit40 per defaltam vel in absentia veri patroni qui nihil
[030] dicere potuit contra assisam. Item concedere potuit quod vacavit et quod
[031] f.252] quidam præsentavit publice41 et quod facta fuit inquisitio post
[032] longum intervallum cum debita solemnitate, nec fuit aliquis qui se opponeret
[033] præsentationi præsentando nec1 appellando2 in ipsa præsentatione
[034] talis, nec in inquisitione nec in ipsa3 institutione. Et quo casu doceat



Notes

24. Om., MA, MB.

25. Om., V, MA, MB.

26. casu statim, OA, CE, MC.

27-30. Om., OC, MG, CM.

28-29. Om., MA, MB.

31. Om., OC, MG, CM.

32-33. Om., OC, MG, CM.

34. admisit, CM, OC (-serit); amiserit, MG.

35. non, OC, MG, CM.

36. Om., MA, MB.

37. non p., OC, MG.

38. autem non potest, OC; a. potuit, MG.

39-40. Om., OC, MG, CM, MA, Y.

41. ut supra, OC; supra, MG; scilicet, CM (om. præsentavit)

1-2. Om., OC, MG, CM.

3. Om., OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College