Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 16  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] longum tempus et pacificum, annale1 videlicet secundum quosdam, per
[002] assisam novæ disseisinæ non recuperabit, ut de itinere Martini de Pateshilla
[003] in comitatibus2 Herefordiæ et Wigorniæ anno regis Henrici tertio,
[004] assisa novæ disseisinæ, si Willelmus Camberlanus. Si autem fiat tale
[005] breve: Præcipe A. quod iuste et sine dilatione reddat B. tantam terram
[006] etcetera, et in quam non habet ingressum nisi per intrusionem quam
[007] fecit in eandem terram post mortem talis etcetera. Et tenens dicat quod
[008] nihil teneat nisi nomine alicuius qui fuerit infra ætatem et in custodia sua,
[009] et quod nihil inde lucrari possit neque perdere, cadit breve. Item si
[010] uterque nominetur in brevi tam custos quam minor, cadit breve pro
[011] custode, quia nihil inde tenet nisi nomine custodiæ. Si autem ita dicatur:

Breve de attachiamento.


[013] PONE per vadium et salvos plegios etcetera ut supra, et ita quod actio
[014] omnino sit personalis, quamvis uterque in brevi nominetur non cadit
[015] breve, cum aliquantulum3 sapiat naturam novæ disseisinæ, quia non
[016] agitur specialiter de tenemento cum intrusione sed tantum de intrusione
[017] per se, et ubi culpabiles esse poterunt de intrusione tam illi qui ius habent
[018] in re quam illi qui non habent. Cum autem intrusor cum4 recenter eiectus
[019] fuerit habere non possit assisam, eadem ratione nec convictionem si per
[020] assisam amiserit. Item si non actionem, neque exceptionem si aliquem5
[021] spoliaverit, si ad ipsum nihil pertineat disseisina. Ut si dicat forte quod
[022] disseisitus servus6 sit vel quod nihil iuris habuit7 in tenemento, vel quod
[023] bastardus vel quod teneram seisinam quia nihil ad eum, et quia si petere
[024] vellet per actionem nulla ei competeret. Et sic posset8 tenens semper
[025] remanere in possessione licet nihil iuris haberet in re possessa, quia cum
[026] neuter ius habeat, melior est causa possidentis. Et ideo si ille qui ius
[027] non habeat9 talem eiciat, eiector contra eum exceptionem non habebit,
[028] cum si peteret actionem non haberet.

Item de intrusione.


[030] ITEM agere poterit de intrusione quis ubi ratione alicuius cartæ vel homagii
[031] se posuerit quis in seisinam de10 aliquo tenemento de quo nullam habuit
[032] in vita donatoris. Item si se posuerit in seisinam sine brevi, procuratore
[033] vel waranto.

Item si duobus facta fuerit donatio, et de intrusione.


[035] ITEM si11 cum duobus facta fuerit donatio et alteri eorum traditio, unus
[036] propria auctoritate ratione nudæ12 cartæ se13 posuerit in seisinam. Item



Notes

1. annuale, MA, OC.

2. comitatu (Wigorniae), OB, MA, MB, CM.

3. aliquo casu, V, OC, MG.

4. Om., OB, MB, CM.

5. aliquid, OB, MA, MB, CM.

6. Om., OB, MA, MB, CM.

7. habuerit, MSS. var.

8. poterit, OB, MA, MB, CM, CE.

9. habet, OB, MA, MB, CM, CE.

10. in, OB, MA, MB, CM.

11. Om., OB, MA, MB, CM.

12. Om., OB, MA, MB, CM.

13. unde se, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College