Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 424  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non enim facti sceleritatem esse obnoxiam, sed conscientiæ metus in reo
[002] veluti10 pro confesso habetur.11 Et ideo si rei12 postulati fuerint vel in scelere
[003] deprehensi, si se ipsos interfecerint, bona eorum confiscentur, scilicet
[004] bona eorum qui reatum mortis sibi consciverint,13 ut si eius criminis fuerint
[005] quod damnarentur morte vel deportatione. <Si14 se15 submerserint vel
[006] præcipitaverint ex alto, vel alio modo, tales heredes16 habebunt, quia non
[007] convincitur felonia, nec17 præcedat aliquod crimen propter18 quod19 periculum
[008] mortis vel membrorum sustinere deberet.> Si quis autem tædio
[009] vitæ20 vel impatientia doloris alicuius se ipsum interfecerit, successorem
[010] habere poterit: talis21 non amittit hereditatem sed tantum bona mobilia, sed
[011] bona eius mobilia confiscentur.22 Sed si quis23 sine causa manus sibi24 intulerit
[012] per iram et malam voluntatem, ut cum alteri nocere vellet adimplere non
[013] posset quod voluit se ipsum interfecerit, puniendus est et successorem non
[014] habebit, quia25 convincitur et punitur felonia quam in personam26 alterius
[015] facere proposuit,27 quia qui sibi ipsi non parcit,28 multo minus aliis parceret
[016] si facultatem haberet. Sed de furioso quid dicetur qui rationem non habet?
[017] Et de mente capto, et de29 frenetico, vel de infantulo? Vel si ille qui laborat
[018] in acuta se ipsum submerserit vel interfecerit, quæritur an talis30 feloniam
[019] faciat31 de se ipso. Videtur quod non, nec hereditatem forisfaciunt nec
[020] catalla, eo quod sensu carent et ratione, non magis quam brutum animal
[021] iniuriam facere possunt nec feloniam, cum non multum32 distent a brutis,
[022] secundum quod videri poterit in minore, qui si alium interficeret in minori
[023] ætate, iudicium non sustineret. Et hæc vera sunt quod furiosus non tenetur,
[024] f.150b] nisi hoc fecerit simulato furore cum dilucidis gaudeat intervallis.
[025] <De33 submersis et oppressis et34 per infortunium mortuis.35 Sed si quis se
[026] ipsum suspenderit, non36 propter hoc exheredantur heredes37 secundum
[027] quosdam, nec uxor dotem amittit,38 nisi in casu39 ut supra, quia felonia de
[028] se ipso facta40 convinci non poterit.>



Notes

10. non, OB, MA, CE, CM, MC; vero, MB; vel, LA, MG, Y (corr. non); olim, OC; sic, V, OA.

11. habeatur, V; haberi, OA, LA, MG, OC, Y (corr. habetur); heretico, MC.

12. Om., OB, MA, MB, CE, CM, MC.

13. consciverunt, OA, LA, MC; constiterint, MA.

14-15. qui autem se, V; aut, MG; et se, OC; om., OA, OB, MA, MB, CE, CM, MC.

16. heredem, OA, MG.

17. nisi, V; nec, OA, MG, OC; ut, OB, MA, MB, CE, CM, MC.

18-19. ad, MG, OC; propter aliquod, OB, MA, MB, CE, CM, Y, MC.

20. Om., OB, MA, MB.

21-22. et talis n. a. h. s. t. bona eius mob. conf., V, OC, MG; sed bona eius mob. conf., LA, Y, OA (+ talis n. a. h. s. t. b. mob.); her. sed bona eius mobilia tantum confiscentur, MC.

23. aliquis, MG, OC.

24. ei, OB, MA, MB, CE, CM.

26. persona, OA, OC, MG, OB, MA, Y, MC.

25-27. Om., LA, Y (+).

28. parcet, OA, LA, Y; poterit, OC.

29. Om., V, OB, MA, MB, CE, CM.

30-31. tales fel. faciant, OB, MA, MB.

32. Om., OC, MG.

33. Om., MG, OC.

34. Om., MG, OC.

35. Om., Y; mortuis patet supra, V.

36. numquid, CE, CM, Y, OB, MA, MB, MC.

37. heredes non, OB, MA, MB, Y.

38. amittat, V, MG, CM, OC.

39. hoc casu, OB, MA, MB, CE, CM, Y, MC.

40. Om., OB, MA, MB, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College