Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 421  Next    

Go to Volume:      Page:    




Breve de faciendo venire appellum coram iustitiariis.


[002] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram nobis8
[003] vel9 iustitiariis nostris apud Westmonasterium appellum quod est in comitatu
[004] tuo inter A. appellantem et B. appellatum de morte talis, vel de roberia,
[005] vel alia felonia, et pace nostra infracta, unde idem10 A. appellat ipsum B.
[006] Et pone per vadium et salvos plegios prædictum11 B. quod sit coram nobis
[007] vel præfatis iustitiariis nostris ad prædictum terminum ad respondendum
[008] eidem A. de prædicto appello. Et habeas ibi nomina12 plegiorum13 et hoc
[009] breve. Teste etcetera. Et fiat tale breve si hoc sit14 ad instantiam appellantis.
[010] Si autem ad instantiam appellati, tunc variatur in hoc, quod ubi dicitur,
[011] pone per vadium et plegios,15 dicatur,16 summone per bonos summonitores
[012] prædictum A. appellantem scilicet quod sit etcetera, ad sequendum appellum
[013] suum versus prædictum B. si voluerit. Si autem vicecomes mandaverit
[014] quod appellatus non sit inventus sed quod se subtraxerit, tunc præcipiatur
[015] ut prius quod attachiet eum si inveniatur. Si autem non, quod faciat17
[016] eum interrogari18 de comitatu in comitatum donec per legem terræ utlagetur,
[017] licet nullus sequatur, per tale breve.

Aliud breve ad idem de eodem, et nisi inveniatur quod utlagetur et interrogetur de comitatu in comitatum.


[019] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi sicut alias tibi præcepimus, quod
[020] ponas per19 vadium et salvos plegios B., vel quod habeas corpus B. quem
[021] A. in curia nostra coram nobis vel iustitiariis nostris apud Westmonasterium
[022] appellat de roberia et plagis, vel mahemio et pace nostra infracta, si
[023] inveniatur, ad respondendum eidem A. de appello illo. Et si non inveniatur,
[024] tunc facias eum interrogari20 de comitatu in comitatum donec per
[025] legem terræ et secundum consuetudinem regni nostri utlagetur, eo21 non
[026] obstante quod nullus sequitur.22 Teste23 etcetera.24 Et25 sciendum quod in
[027] hoc casu non erit necesse quod alius26 sequatur, quia hæc27 est secta regis
[028] pro contemptu.28 Si autem ante utlagationem venerit et reddiderit se prisonæ
[029] domini regis, vel si vicecomes eum ceperit,29 detineat eum in prisona
[030] donec rex ei aliud præceperit. Aliquando tamen licet prisonæ se non reddiderit,30
[031] tamen differri poterit utlagaria si sint aliqui qui manuceperint eum
[032] f.149b] de habendo eum coram rege vel iustitiariis, dum tamen hoc sit31
[033] ante quintum comitatum, et tunc fiat tale breve.



Notes

8-9. Om., MG, OC.

10. Om., OC; etc., MG.

11. ipsum, MG, OC.

12-13. prædictos plegios, OA; plegios, OB, MA, MB, CM, CE; om., Y.

14. fit, MG, OC.

15. salvos plegios, MG, OC.

16. Om., OB, MA, MB.

17. facit, OC; fac., MSS. var.

18. interrogari, V, OC; interrogare, OA, LA, Y, MG, CM, OB, MA, MB, MC, CE.

19. ad, OB, MB, CE.

20. interrogare, OA, LA, CE, CM, OB, MB.

21-22. Om., LA, Y (+).

23-24. Om., OA, OC, MG, CM, CE, OB, MA, MB, MC.

25-28. Om., LA, Y (+).

26. aliquis, OB, MB, MA.

27. hic, OB, MB.

28. contemptis, MG, OC, V.

29. cepit, MG, OC.

30. reddidit, MG, OC.

31. fit, OA, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College