Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 236  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel antecessores sui in seisina fuerint de tenemento illo in dominico vel18
[002] servitio. Et si aliquando extiterint in seisina, tamen incongrue petet per
[003] aliquem descensum, cum tenens extiterit in possessione per descensum ab
[004] antecessoribus suis, nisi sit qui dicat quod licet nihil iuris19 ei descendat,
[005] tamen20 quod ei descendere debuit cum sit deadvocatus. Sed melius esset ut
[006] f.81b] videtur petere per breve de eschæta, cum deficiat homagium et
[007] obligatio ex parte tenentis, quod tale esse poterit. Præcipe tali quod iuste
[008] et sine dilatione reddat tali tantam terram vel tot feoda, quæ prædictus talis
[009] de eo tenuit, et inde homagium ei fecit et servitium, et quæ debent esse
[010] eschæta sua, eo quod prædictus talis21 contra homagium suum et fidelitatis22
[011] sacramentum23 quod ei inde fecerat, ipsum malitiose et ad exheredationem
[012] suam deadvocaverit. Et nisi fecerit etcetera. Et unde ut videtur cum sic
[013] probatum fuerit per inquisitionem et iuratam, non erit necesse ulterius
[014] quærere de aliquo iuris descensu. Et sive agatur per tale breve sive per
[015] breve de recto, non erit locus magnæ assisæ neque24 duello, sed capietur
[016] iurata et inquisitio ad similitudinem magnæ assisæ per hæc verba: utrum
[017] videlicet ille qui tenet, maius ius habeat tenendi tenementum illud vel feodum
[018] in dominico, an ille qui petit, et cui idem tenens vel aliquis antecessorum
[019] inde homagium et servitium fecit, et quem postmodum contra homagium
[020] et fidelitatem suam malitiose deadvocavit. Et si hoc probatum fuerit
[021] et tenens tenuerit in dominico, recuperabit petens in dominico. Si autem in
[022] servitio, recuperabit in servitio, ut tenens tollatur de medio, ita quod de
[023] cetero non sit medius, et tenens suus per obligationem tenementi quod de
[024] eo prius tenuerat adiungatur primo feoffatori sine medio. Item idem ius
[025] ubi eadem ratio, si tenens domino suo atrocem fecerit iniuriam, vel si steterit
[026] cum inimico domini sui consilio vel auxilio contra dominum suum, excepto
[027] principe et capitali domino suo cui fecit ligeantiam.25 Item26 si aliquid
[028] fecerit contra dominum suum ad exheredationem domini sui: et quo
[029] casu iustum27 iudicium quod tenens exheredetur propter obligationem
[030] homagii quam infringit. Item28 si manus violentas iniecerit in dominum
[031] suum etcetera.29 Et30 plura his similia tenentem exheredant. Et in fine
[032] sciendum quod inter tenentem et dominum semper tenet et stat homagium
[033] quamdiu heredes ex utraque parte extiterint, et quamdiu tenens tenementum
[034] tenuerit in dominico vel servitio quod obligationem homagii inducit.
[035] Sed istis deficientibus vel aliquo istorum, deficit homagium et numquam



Notes

18. vel in, OA, MC, LA; vel si in, OC.

19-20. iuris extiterit quod ei descendat cum, MG, CM.

21. talis tenens, OA, LA, MC, OC, CM, V.

22-23. fidelitatem sacramenti, OA, LA, OC, MC.

24. nec, OB, MA, MB, MG, V.

25-26. ligeantiam. Item si manus violentas iniecerit in dominum suum etcetera. Item, OB, MA, MB, MG, CE, CM, Y.

27. iustum est, LA, MG, MC.

28-29. Om., OB, MA, MB, MG, CE, CM, Y.

30. Om., OA, LA, OC, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College