Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 212  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] melius expediri videritis, per eorum sacramentum1 extendi et appretiari
[002] faciatis quamlibet villam per se in dominicis,2 villenagiis etcetera, ut supra,
[003] secundum quod modo sunt, et in eodem statu quo3 nunc sunt in omnibus
[004] rebus quæ extendi et appretiari possunt et debent. Et facta taliter extensione,
[005] quælibet4 villa per medium dividatur, ita quod medietas cuiuslibet
[006] villæ æqualis sit alteri medietati eiusdem villæ. Et facta sic divisione, mittatur
[007] sors super utramque medietatem et5 per sortem assignetur utrique
[008] parti sua medietas, salva tamen ipsi A. sua æsnescia, et computentur eidem
[009] A. in parte sua omnes terræ et omnia tenementa quæ idem A. dedit, secundum
[010] valorem illarum terrarum datarum. Et ad omnem contentionis occasionem
[011] tollendam quæ oriri possit6 inter eos et ballivos eorum, et ut sic in
[012] qualibet villa terræ partitæ et divisæ inter eos sine contentione remaneant,
[013] de consensu partium provisum est et7 concessum quod unicuique ipsorum
[014] habere8 faciatis partem per se, et ita quod portio quæ per sortem acciderit
[015] prædictis filiabus in aliqua villa, quæ si integra remaneret competens esset
[016] ipsi A. et necessaria cum sua parte, tunc9 eidem A. integra1110 remaneat
[017] partitio illa cum parte sua, et ita quod12 integre habeat totam villam
[018] illam. Et eodem modo vice versa fiat13 in illa14 villa de parte ipsius A., quæ
[019] si villa integra remaneret, competens et necessaria esse posset prædictis
[020] filiabus, et assignetur portio15 ipsius16 A. in villa illa ad valentiam illius17
[021] portionis quam prædictus A. habuerit18 de portione prædictarum19 filiarum
[022] in illa20 prædicta villa, secundum quod quælibet terra extensa fuerit, et
[023] ita quod prædictæ filiæ integre habeant totam villam illam. Et si portio
[024] unius in una villa minor sit portione alterius in alia villa, ei quæ21 minus
[025] habuerit id quod defuerit, perficiatur alibi in loco competenti de portione
[026] eius qui22 plus habuerit, ita quod quilibet23 eorum24 æqualem habeat portionem
[027] computatis terris datis etcetera. Et salva ipsi A. æsnescia sua. In
[028] cuius rei testimonium etcetera. Teste etcetera. Est25 aliud breve quod istud
[029] breve præcedit, et ubi iustitiarii minus rite processerunt, et de quo sequitur
[030] istud breve præcedens, quod tale est et quod directum fuit vicecomiti.

Breve de eodem.


[032] REX vicecomiti26 salutem. Scias27 quod reddimus A. ad opus filiarum et



Notes

1. sacramenta, MB, V.

2. dominicis et, OA, LA, OC, MC, V.

3. in quo, OA, LA, OC, MC.

4. qualibet, OA, OC, MC, CM; in qualibet, MG.

5. quia, MB, Y, MG; quæ, OB; et sors, CM.

6. posset, OA, LA, MC; potest, MB.

7. etiam et, MG, Y, CM.

8. Om., OB, MA, MB.

10. integre, V, OA, OC.

9-11. Om., MA, LA.

9-10. tunc idem, MG.

12. Om., LA, MA.

13. Om., CM, MG, (+ Y).

14. alia, V, LA, OC, MC; nulla, MG; om., CE.

15. participatio, OC, MG, CE, CM, Y.

16. prædicti, OA, OC, LA, MC, CE.

17. ipsius, OB, MA, MB, Y, MG, CM.

18. habuit, V, OB, MA, MB, MG, LA.

19. dictarum, OB, MB.

20. alia, LA, OA, MC, OC; om., MA.

21. qui, MG, Y, CM.

22. quæ, OB, MA, MB.

23. quælibet, OB, MA, MB.

24. earum, V, MA, MB, CM, OC; om., CE.

25. est et, OA, Y; est etiam, V, OC.

26. vicecomiti tali, OA, LA, MC; vicecomitibus talibus, OC.

27. sciatis, OB, MA, MB, OC, CE, CM, MG, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College