Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 211  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] locum vel alibi, ubi melius et facilius convenire possitis, et facto sacramento
[002] coram vicecomite tali legaliter, discrete, et rationabiliter extendatis et
[003] appretiari faciatis omnes terras et45 tenementa de prædicto honore, et tam
[004] illa tenementa quæ prædictus A. inde dedit quam alia, scilicet in dominicis,
[005] villenagiis etcetera, ut supra. Et illam extensionem et appretiationem scire
[006] faciatis iustitiariis nostris talibus, tali46 die et tali loco.47 Mandavimus etiam
[007] vicecomiti nostro tali, quod ad prædictos diem48 et locum49 vobis occurat
[008] ad sacramentum vestrum capiendum, et quod tunc coram vobis venire
[009] faciat omnes illos de prædicto honore, et alios de comitatu tuo50 quos viderit51
[010] esse vocandos, et per quorum sacramentum auxilium habere possitis ad
[011] extensionem illam et appretiationem faciendam. Et scire faciatis iustitiariis52
[012] nostris ad prædictum diem, quot homines et quos53 idem B. feoffaverit,54
[013] et de quibus tenementis, et valor et pretium illorum tenementorum
[014] per se imbrevietur. Et si omnes interesse non possitis, tot ex vobis ad minus
[015] intersint ad prædicta exequenda. In cuius rei testimonium mittimus vobis
[016] istas litteras nostras55 patentes. Teste etcetera. Item aliud breve de eodem,
[017] et ubi causatur partitio56 eo quod minus bene facta est, et ubi constituuntur
[018] iustitiarii propter præsumptionem extensorum.57

Breve alterius modi sed de eodem, ubi partitio minus rite facta est per alios.


[020] REX58 dilectis et fidelibus suis talibus59 salutem. Sciatis quod nos ad petitionem
[021] talium60 dilectorum et fidelium nostrorum A. et B., constituimus
[022] vos iustitiarios nostros61 ad faciendam extensionem et partitionem62 inter
[023] prædictum B. et tales filias et heredes talis, quæ sunt in custodia ipsius A.
[024] de omnibus terris et tenementis quæ fuerunt C. de N. in comitatu tali, et
[025] unde prædicti A. et B. questi sunt quod partitio prius inde facta per præceptum
[026] nostrum, facta63 fuit minus rationabiliter quam deberet. Et ideo
[027] vobis mandamus quod assumpto64 vobiscum vicecomite nostro tali, cui
[028] dedimus in mandatis quod una vobiscum sit ad partitionem illam faciendam,
[029] quam65 citius66 poteritis accedatis67 ad omnes terras et tenementa quæ
[030] f.73] fuerunt prædicti C. in prædicto comitatu, et convocatis coram vobis
[031] duodecim vel sex legalibus hominibus de qualibet villa, secundum quod



Notes

45. et omnia, OA, LA, OC, MC, V.

46-47. tali loco tali die, OA, LA, MC, OC, V.

48-49. locum et diem, OA, LA, MC, OC, V.

50. suo, CE, Y; om., MG.

51. videris, LA, MB; videret, OB.

52. præfatis iustitiariis, OA, LA, MC, OC.

53. quot, OB, MA, MB, CE, MC, MG, Y; quot terras, OC.

54. feoffavit, OB, MA, MB, Y, MG.

55. Om., OB, MA, MB, MG, Y.

56. participatio, MSS. var.

57. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

58. This writ follows that which it here precedes in, OB, MA, MB, MG, CM, CE, Y, MC.

59. Om., LA, MC, (+ MA).

60. Om., OA, LA, MC, OC, V.

61. Om., OA, MC, LA, CE, MG, Y.

62. appretiationem, OB, MA, MB.

63. Om., OB, MA, MB.

64. assumptis, LA, OC, MC.

67. Om., OB, MA, MB, CE.

65-66. quam citius, OA, LA, MC, OC, V; et quam cito, OB, MA, MB, MG, CE, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College