Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 199  Next    

Go to Volume:      Page:    




De personis eorum qui aliis succedere debent et de ordine successionum.


[002] FACTA mentione de gradibus bonum est videre de personis succedentium,
[003] et qui in successione aliis præferuntur, a primo gradu usque ad ultimum.
[004] In primo vero gradu sedent pater et mater qui faciunt stipitem communem.
[005] In secundo vero gradu in linea descendente sunt filius22 et filia.23 In tertio,
[006] nepos et neptis, et sic deinceps in infinitum, secundum quod supra dictum
[007] est in parte, et ubi omnes propinquiores remotioribus præferuntur. Et istis
[008] omnino deficientibus, tunc in secundo gradu in linea transversali sunt
[009] frater patris vel24 matris et soror, et eorum25 heredes in infinitum descendentes.
[010] Item in linea recta ascendente, avus et26 proavus, et sic ulterius
[011] secundum quod prædictum est, et eorum heredes a latere provenientes in
[012] f.68b] infinitum, ut supra dictum est. Item frater patris et soror dicuntur
[013] patruus et amita, et si ex amita procedat filius vel filia, dici poterunt
[014] quantum ad nepotem proprior amitivus et proprior amitiva, et sic eorum
[015] filii et filiæ, nepos et neptis, et ulterius descendendo in infinitum. Illi vero
[016] qui ex patruo procedunt, filius vel filia, patrueles nuncupantur, et sic deinceps
[017] eorum filius et filia in infinitum descendendo. Item in linea recta descendente
[018] et27 transversali, ex parte filiæ alicuius, soror filiæ vel frater de
[019] uno eodem patre et diversa matre, consobrina dici poterit, et frater ex talibus
[020] consobrinus, et horum28 filius et filia, nepos et neptis, et sic deinceps. Item
[021] soror filiæ vel frater de una et eadem matre sed diverso patre, soror uterina
[022] et frater uterinus dici poterit,29 et sic eorum filius et filia, et sic deinceps ut
[023] supra. Item soror patris dicitur amita, et soror matris matertera, et eorum
[024] filius et filia, et sic in infinitum. Et istis omnibus deficientibus, ad superiores
[025] fiet descensus, sicut ad fratrem avi vel aviæ vel sororem in linea
[026] transversali, sicut ad patruum magnum vel30 amitam magnam, et ad eorum
[027] heredes filium et filiam, et sic deinceps. Et illis omnino deficientibus, tunc
[028] ad fratrem proavi ex parte patris qui dicitur propatruus31 magnus, vel eius
[029] sororem quæ dicitur proamita magna, et sic deinceps ad filios et filias32 et
[030] eorum33 nepotes et neptes. Illis autem deficientibus ex parte patris, tunc
[031] vocantur34 fratres abavi vel35 abaviæ, qui dicuntur abpatruus magnus et
[032] abamita magna, et eorum heredes in infinitum. Et istis deficientibus ex
[033] parte patris, frater atavi et ataviæ, qui dicuntur atpatruus magnus et
[034] atamita magna, et eorum heredes in infinitum. Quibus deficientibus, vocantur
[035] ex parte patris frater et soror tritavi36 et37 tritaviæ,38 qui dicuntur tri-



Notes

22-23. filii et filiæ, LA, MC.

24. et, V, MG, Y, CM.

25. Om., MG, Y.

26. Om., OB, MA, MB, CE, CM, MG, Y.

27. vel, V, OB, MA, MB.

28. eorum, LA, MC.

29. poterunt, V, MG, Y, MA, CM; poterint, OB.

30. et, OA, LA, OC, MC.

31. paternus, MA, MB, OB (paterinus).

32-33. filias ipsorum, MC, OA, LA, CE; filias eorum, V, OB, MB, MG, Y; filias earum, MA.

34. vocentur, V, OB, MA, MB.

35. et, V, OB, MA, MB.

36-38. triavi et triaviæ, V, OB, MA, MB.

37-38. Om., OA, LA, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College