Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 198  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] descendentem. Non autem per omnes personas quæ aliquando heredes extiterint,2
[002] licet propinquiores, facienda est computatio descensus, nisi tantum
[003] per illas quæ expectaverunt3 mortem antecessorum, per quam ius proprietatis
[004] ad eas descendit, vel saltem ad heredes de corpore suo venientes: quia
[005] si quis plures habuerit filios et filias, et antenatus heres propinquior in vita
[006] patris communis sine herede de se decesserit, postnatus post eum statim est4
[007] heres propinquior ex5 quo nihil iuris descendit fratri antenato dum vixit, ac
[008] si numquam esset in rerum natura, non fiat mentio de6 persona7 sua, sed immediate
[009] fiat computatio descensus ad fratrem postnatum qui expectavit
[010] quod ius ei descendit. Idem8 etiam9 erit si frater antenatus liberos ex se habuerit,
[011] et in vita patris communis omnes decesserint antequam aliquod ius
[012] eis descenderit. Si autem frater antenatus, vel liberi si quos habuerit, patrem
[013] communem supervixerint, saltem per10 unam horam, et sic expectaverint descensum
[014] iuris ad eos, et sic statim obierint, oportebit11 facere mentionem in
[015] descensu de12 persona ipsius ad quem ius descendit. Et eodem modo si plures
[016] sint personæ et heredes ad quod ius13 descendit gradatim et successive, de
[017] singulis oportebit facere mentionem in descensu: sic incipiendo a communi
[018] stipite, et unde talis antecessor fuit seisitus in dominico ut de feodo etcetera.
[019] Et de talibus14 ut quidam dicunt, descendit et descendere debuit tali ut
[020] filio et heredi, et de talibus15 usque ad talem, et sic de herede ad16 heredem
[021] usque ad petentem, quod quidem dici non poterit de eo qui sine herede in
[022] vita patris decesserit, vel si heredes haberet, omnes in vita patris decesserint,17
[023] antequam aliquod ius eis descenderet.18 Si autem frater antenatus
[024] relicto herede in vita patris decesserit, tunc fiat ita computatio descensus,
[025] et unde talis antecessor fuit seisitus etcetera, et de tali antecessore descendere
[026] debuit ius tali ut filio et heredi. Sed dici non debet19 quod aliquid20 ei21
[027] descendit, cum non expectaret quod descenderet. Et ideo sic facta mentione
[028] de eo qui in vita patris sic obiit, dicatur, et quia talis filius non expectavit
[029] ut ius ei descenderet a tali antecessore, descendit ius tali ut nepoti vel
[030] nepti, et sic deinceps descendendo usque ad petentem. <Sed re vera sive
[031] antenatus moriatur in vita patris vel alterius antecessoris, et sive liberos
[032] habuerit sive non, semper fieri debet mentio de eo in quolibet descensu,
[033] propter ius quod ei descenderet si mortem antecessoris expectaret.>



Notes

2. extiterunt, OA, LA, CE, OC.

3. expectaverint, V, MG, CM.

4. incipit esse, OA, LA, OC, MC.

5. et ex, OA, LA, OC, MC.

6-7. Om., Y, CE, MG, OB, MA, MB.

8. item idem, OB, MB; item, OA.

9. Om., MA.

10. Om., OB, MA, MB, CE, Y, MG.

11. oportebit de necessitate, OA, LA, OC, MC; oporteret, MG; oportet, V, OB, MA, MB, CE, Y.

12. in, OB, MA, MB, Y, CE, MC.

13. Om., OB, MA, MB.

14. tali, OA, LA, OC.

15. tali, OA, LA, OC.

16. in, OC, Y.

17. decesserunt, OA, OC, CE, MC.

18. descenderit, V, OB, Y, MA, CM, MG.

19. debuit, OB, MA, MB, CE, Y, MG, CM, MC.

20-21. aliquid ei, OB, MB, LA, MC, OA, CE; aliquis, MA; aliquod ius ei, Y, MG, CM; alicui, OC; aliquid ius ei, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College