Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Volume 2, Page 19  Next    

Go to Volume:      Page:    




INTRODUCTIO


Quæ sunt regi necessaria.


[003] IN rege qui recte regit necessaria sunt duo hæc, arma videlicet et leges,
[004] quibus utrumque tempus bellorum et pacis recte possit gubernari.
[005] Utrumque enim istorum alterius indiget auxilio, quo tam res militaris
[006] possit esse in tuto, quam ipsæ1 leges armorum podio sint servatæ. Si autem
[007] arma defecerint contra hostes rebelles et2 indomitos, sic erit regnum indefensum:
[008] si autem leges, sic exterminabitur iustitia, nec erit qui iustum
[009] faciat3 iudicium. Cum autem fere in omnibus regionibus utatur4 legibus et
[010] iure scripto, sola Anglia usa est in suis finibus iure non scripto et consuetudine.
[011] In ea quidem ex non scripto5 ius venit quod usus comprobavit. Sed
[012] non erit absurdum leges Anglicanas licet non scriptas leges appellare, cum
[013] legis vigorem habeat6 quidquid de consilio et consensu magnatum et rei
[014] publicæ communi sponsione, auctoritate regis sive principis præcedente,
[015] iuste fuerit definitum et approbatum. Sunt etiam7 in Anglia consuetudines
[016] plures et diversæ secundum diversitatem locorum. Habent enim Anglici
[017] plura ex consuetudine quæ non habent ex lege, sicut in diversis comitatibus,
[018] civitatibus, burgis et villis, ubi semper inquirendum erit quæ sit illius loci
[019] consuetudo et qualiter utantur consuetudine qui consuetudines allegant.

Si insipiens et indoctus cathedram iudicandi ascenderit.


[021] CUM autem huiusmodi leges et consuetudines per insipientes8 et minus
[022] doctos, qui cathedram iudicandi ascendunt antequam leges didicerint,9
[023] sæpius trahantur ad abusum, et qui stant in dubiis et in10 opinionibus et11
[024] multotiens pervertuntur a maioribus, qui potius proprio arbitrio quam
[025] legum auctoritate causas decidunt, ad instructionem saltem minorum ego,
[026] Henricus de Brattone,12 animum erexi ad vetera13 iudicia iustorum, perscrutando14
[027] diligenter 15 non sine vigiliis et labore, facta ipsorum, consilia
[028] et responsa, et quidquid inde nota dignum inveni in unam summam redigendo
[029] sub ordine titulorum et paragraphorum, sine præiudicio melioris
[030] sententiæ, compilavi, scripturæ suffragio perpetuæ memoriæ commen-



Notes

1. illæ, MG, CM.

2. Om., OB, MA, Y.

3. facit, MA, MG, CM.

4. utantur, V, MB.

5. non ex scripto, OB, MA, MB.

6. habeant, MA, MG, CM, Y, HB.

7. autem, MG, CM, V, HB.

8. incipientes, MA, OC.

9. legem didiscerint, OB; didiscerint, OC; addiscerint, MA; dididiscerint, MB.

10. Om., CE, MA.

11. Om., V, MG, HB, OC.

12. ego H. de Brattone, LG; ego H. de Bractone talis, OB; ego (+ H.) talis, MC; ego talis H., HA; ego talis, MSS. gen.

13. cetera, MG, CM.

14. perscrutanda, MG, V.

15. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College