Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 153  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Monte Begonis17 anno et die quo obiit fuit in seisina de quibusdam terris,
[002] et qui dixerunt quod [non]18 sic apud Lincolniam. Et qui dixerunt quod
[003] prædictus Rogerus non fuit seisitus anno et die quo obiit, quia diu ante mortem
[004] suam dedit terram illam cuidam Iohanni de Lungevilers, qui semper
[005] postea remansit in seisina usque ad mortem ipsius Rogeri, et excoluit terram
[006] illam et blada expendit et redditus et expletia cepit, et etiam quintam
[007] decimam dedit domino regi. Et unde in itinere eiusdem et eodem anno apud
[008] Lancastriam, convicti fuerunt iuratores per triginta sex milites de comitatibus
[009] Eboraci et Lancastriæ, sicut continetur in principio rotuli. Et unde triginta
[010] sex milites dixerunt quod idem Rogerus venit ad comitatum Lancastriæ
[011] et dedit cuidam Iohanni de Lungevilers terram illam per quandam
[012] cartam, et liberavit ei cartam in pleno comitatu, sed Roger semper remansit
[013] in seisina usque ad mortem, et cepit omnia expletia et legavit omnia
[014] mobilia, et numquam amovit ballivos nec servientes suos quos ibi prius
[015] posuerat, nec in aliquo statum suum mutavit. Et unde ibi adiudicatum fuit
[016] quod Rogerus obiit seisitus, et quod duodecim de comitatu Lincolniæ falsum
[017] fecerunt sacramentum, et ideo convicti quia dicebant contrarium, et19
[018] quod prima iurata convicta fuit per secundam.20 Illud idem invenietis
[019] ibidem de eodem Rogero et Henrico de Mare,21 quia22 idem Rogerus23 semper
[020] cepit expletia usque ad mortem. Item esto quod cum donator et donatarius
[021] ita fuerint simul in seisina, quod donatarius rem sic datam dederit
[022] alicui: quæritur an valeat donatio. Re vera non valet, quia neuter illorum24
[023] inducitur in vacuam possessionem. Si25 autem cum26 ambo in possessione
[024] fuerint donator alteri dederit, et primum donatarium eiecerit, eiectus non
[025] recuperabit, quia seisinam vacuam et per se non habuit, nec possidere incepit
[026] ex quo donator possidere non desiit. Cum autem uterque sic fuerit in
[027] possessione tam donator quam donatarius post donationem, et simul exiverint
[028] a possessione, non aliter perpendi poterit de voluntate donatoris
[029] quam per usum, quia per exteriora præsumitur de interioribus, et27 quamvis
[030] in recessu utriusque donator seisinam liberaverit28 donatario, nihilominus
[031] tamen habere poterit animum possidendi et retinere possessionem civilem.
[032] Homo enim secundum faciem iudicat ut homo, solus autem29 deus cor
[033] hominis intuetur, qui novit abscondita cordis et renes scrutatur et corda,
[034] nullum enim secretum apud deum. Per usum igitur30 poterit veritas declarari,
[035] sed si cum animo revertendi recesserit donator a possessione cum
[036] donatarium induxerit in possessionem, et mox reversus quacumque de



Notes

17. Vegonis, V; Regionis, OB, MA, MB.

18. Om., MSS.

19-20. Om., OA, LA.

21. Mari, OB, MA, MB, CE, CM; Mar., OA; Marr., V.

22-23. et quod Rogerus, OB, MA, MB, CE, CM; quod idem Rogerus, MG.

24. eorum, V, MG, OC, OB (corr. illorum).

25-26. sed cum, OB, MA, MB, CM.

27. Om., OB, MA, MB.

28. liberavit, V, CM.

29. enim, OC, MG.

30. enim, OB, MA, MB, CM; ergo, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College