Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 364  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non regem, sicut de morte hominis nequiter interfecti, de roberia, de
[002] crimine falsi et huiusmodi ubi sequitur amissio vitæ vel21 membrorum, fiat
[003] eodem modo secundum quod superius dictum est. Vix tamen aliquando
[004] extorquebitur a principe quod22 tales maiori crimine irretiti23 per bailium
[005] dimittantur.24 Si autem crimen minimum sit quod in se contineat interdictum
[006] vel exilium a villa vel a25 provincia, tales solent aliquando attachiari
[007] secundum quosdam. Si autem delictum26 vel transgressio vel iniuria, licet
[008] contra pacem, ibi27 observari debet solemnitas attachiamentorum sicut in
[009] aliis causis28 civilibus29 et personalibus actionibus. Et qualiter procedi
[010] debeat in causis criminalibus satis perpendi poterit supra30 in tractatu31
[011] de32 placitis coronæ. Sunt etiam33 inter alias actiones civiles et personales
[012] quæ ex causa certa instantiam34 desiderant, et non quærunt dilationes
[013] neque attachiamentorum solemnitates35 sed maturitatem iudicii, sicut
[014] videri poterit si res tempore peritura fuerit sicut in fructibus et aliis. Item
[015] f.439b] si iactura et periculum causæ immineat per lapsum sex mensium,
[016] ne collatio ecclesiæ post tempus devolvatur ad episcopum. Item atrocitas
[017] iniuriæ et reverentia personæ, sive privilegium contra quem illata fuerit
[018] iniuria contra pacem, vel contra nobiles personas vel extraneas qui moram
[019] trahere non possunt longam,36 sicut sunt mercatores et huiusmodi, et
[020] aliæ possunt37 esse causæ plures. Si autem sint38 actiones personales et
[021] civiles quæ instantiam non desiderant, et summonitus legitime ad diem
[022] summonitionis non venerit, quia sine responsione sua procedi non poterit
[023] ad iudicium, offerente se liti querente contra39 summonitum primo die
[024] litis, secundo, tertio et40 quarto, ulterius non expectabitur summonitus
[025] sed procedatur contra ipsum quod attachietur per plegios, sive summonitio
[026] testata fuerit sive non cum non41 sit dedicta.

Irrotulatio post defaltam.


[028] ET fiat talis irrotulatio: A. obtulit se quarto die versus B. de placito tali
[029] vel42 tali,43 scilicet quare non tenet44 ei conventionem vel finem factum vel
[030] huiusmodi. Et sic inseratur45 et46 irrotuletur brevibus47 virtus actionis et
[031] forma brevis, et tunc dicatur:48 et talis non venit et summonitio49 etcetera.
[032] Judicium. Attachietur quod sit ad talem diem responsurus de principali



Notes

21. et, V, OA, MA.

22. quia, OC, CE, MA.

23. irrititi, OA; irretati, MA.

24. dimittuntur, V, MA; amittant, OC, CE.

25. Om., OC, MG, CE, MC, LA, Y.

26. d. fuerit, V, OA; d. sit, OC, CE.

27. ibi autem, OA, CM.

28. casibus, V, MG.

29. criminalibus, OA, CM.

30. ut supra, V, OC, MG, CE.

31-32. Om. OA, CM.

33. autem, V, OB, MA, CM.

34. ad i., OA, CM.

35. solemnitatem, V, OC, CE.

36. Om. OA, CM.

37. possent, MC, LA.

38. sunt, OA, MA.

39. super, MG; supra, LA; si, OA, CM.

40. vel, OA; om., OB, MA, OC, CE, CM, Y.

41. Om., OB, MA.

44. teneat, V, MA.

42-43. Om., OA, CM.

47. b. verbis, OA, CM; breviter, V.

45-46. Om., OB, MA, Y.

48. Om., OB, MA.

49. summonitus, V, OB; sum., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College