Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 189  Next    

Go to Volume:      Page:    




Si loquela posita fuerit ad magnam curiam de comitatu et contentio fuerit de visu habito in comitatu.


[002] CUM autem placitum a comitatu translatum fuerit ad magnam curiam,
[003] et cum visum habuerit in comitatu, obiciatur ei in magna curia quod visum
[004] habuerit in comitatu, inquiratur a petente si de hoc ponere se voluerit
[005] super recordum comitatus, qui de hoc habet recordum, vel non. Et quo
[006] casu si petens hoc voluerit, fiet46 recordum de hoc per comitatum et
[007] veniat47 coram iustitiariis. Sed raro contingit quod tenens48 eligat viam
[008] istam ad placitum suum differendum, cum49 commodius sit ei iterum visum
[009] concedere quam de visu habito ad inquisitionem per comitatum procedere.

Qualiter petens debet designare tenenti rem petitam, ut sciri possit si illam tenuerit vel non.


[011] IN visu autem faciendo tenenti debet petens designare rem petitam omnibus
[012] modis quibus poterit coram illis qui ad hoc convocantur,50 tam in
[013] corpore ipsius rei quam in eius pertinentiis, cum difficile sit de incerta
[014] re certum proferre iudicium. Et talis erit designatio, scilicet ut si dicatur:
[015] Peto tale manerium per metas et divisas istas et tales pertinentias, ut per
[016] hoc perpendi possit utrum tenens totum manerium cum pertinentiis teneat
[017] vel eius partem vel nihil. Et sufficit si manerium petierit cum51 pertinentiis52
[018] per certas divisas, nec oportet omnes53 glebas circuire,54 et propter hoc
[019] non cadet55 breve, si forte sit aliquis qui terram tenuerit infra corpus
[020] manerii, de qua tenens nihil56 habuerit in servitio nec in dominico, dum
[021] tamen fiat protestatio a petente quod nihil inde clamat in dominico nec
[022] in servitio.

Si contentio habeatur quantum terræ positum fuerit in visu, aliquando fit inde iocus partitus.


[024] CUM vero de visu facto aliquando inter partes fiat contentio, ut si dicat
[025] tenens quod petens plus posuit in visu suo vel minus quam in brevi
[026] contineatur, ut de termino Sancti Michælis anno regis Henrici quarto
[027] decimo incipiente quinto decimo circa principium, sub pœna amissionis
[028] fiat inquisitio de veritate. Et secundum quod inveniri poterit de ter-
[029] f.380] mino Sanctæ Trinitatis anno regis1 Henrici secundo post guerram
[030] comitatu Wiltoniæ, de Galfrido de Chillewike,2 cum partes inde se posuerint
[031] in3 inquisitionem patriæ et gratis se posuerint in certas personas,
[032] quatuor vel sex, cum quibusdam qui visui interfuerint,4 tunc veniat inquisitio
[033] ad certificandum de veritate per tale breve.



Notes

46. fiat, OC, MG, CE, MA, CM.

47. v. recordum, V, MG.

48. petens, V, OC, CE.

49. quia, OC, MG, CE.

50. vocantur, OA, OB, MA, MB, Y.

51-52. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

53. per omnes, MC, LA.

54. currere, MC, LA; certificare, MA.

55. cadit, V, MB, MG, CM.

56. non, OC, MG, CE.

1. regni regis, OC, MG, CE.

2. Chillewyll., Chillewok(e), Chalwyk., Chyllewych, Challewyk., MSS. var.

3. Om., OB, MA, MB.

4. interfuereunt, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College