Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 163  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] idem D. dicit quod non vult eisdem B., C. respondere27 sine prædicto A.
[002] Et habeas etcetera. Teste etcetera. Et si prædictus A. ad prædictum diem
[003] non venerit, nihilominus procedant B. et C.28 de parte sua si voluerint. Et29
[004] quod de uno dicitur fieri poterit de pluribus si sequi voluerint.30 Sed quid
[005] dicetur de uno participe et coherede qui petit versus participes et coheredes
[006] f.370b] suos partem suam cum nihil habeat et alii totum teneant? Et31
[007] secundum quod res partibilis fuerit ratione rei tantum vel ratione rei et
[008] personarum, habere poterit tale breve de proparte versus participes suos
[009] et petere partem suam,32 quæ actio dicitur mixta, et ita consequetur
[010] partem suam, quia assisa mortis antecessoris nec alia actio locum habebit,
[011] nisi actio de proparte quæ inter coheredes ius terminat et distinguit. Et33
[012] quia ad quemlibet ipsorum participum statim et in34 momento35 post mortem
[013] antecessoris descendit36 ius merum, quod quidem non erit inter alios
[014] coheredes cum non sint partem capientes quamvis coheredes, cum totum
[015] ius merum tantum37 uni ex pluribus descendat, cum hereditas talis divisionem
[016] vel partitionem inter coheredes non patiatur:38 et ideo semper
[017] unus præfertur omnibus aliis cum sit heres propinquior multis rationibus
[018] ut supra. Et cum in tali actione mixta plures sint qui teneant, sive unus
[019] petat sive plures, nullus eorum qui tenentes39 sunt40 sine aliis respondebit
[020] propter contributionem. Si autem plures sint41 qui petant versus participes,
[021] quilibet petere debet per se et non in communi cum participe suo petente,
[022] quia nullus eorum petit nisi rationabilem partem suam.

Si vir et uxor simul petant et unus eorum defaltam fecerit.


[024] SI autem vir petierit cum uxore rem uxoriam, ipsi participes dici non
[025] poterunt ratione supra dicta, et defalta unius utrique erit damnosa sive
[026] teneant sive petant. Et si tenentes fuerint et per defaltam utriusque vel
[027] alterius terra capta fuerit in manum domini regis, et ita quod fieri debeat
[028] iudicium de defalta, si uxor dicat virum suum mortuum esse, licet probationem
[029] vel42 sectam ad manum non habuerit, iudicium remanebit in suspenso
[030] donec de veritate constiterit, et dabitur utrique illorum43 dies ut44
[031] tunc probet uxor mortem et petens vitam. Ut de itinere abbatis de Radinge
[032] et Martini de Pateshilla tam in comitatu Surreiæ quam Leicestriæ
[033] de Hugone filio Willelmi. Sed quare recurritur ad duas probationes cum
[034] una sufficeret? Quia cum uxor dicat virum esse mortuum, ex tali protestatione
[035] non oritur nisi levis præsumptio, et si45 contra ipsam statim non46



Notes

27-28. Om., OB, MA, MB.

29-30. Om., OB, MA, MB.

31. Om., OC, MG,CE.

32. Om., OC, MG, CE.

33. Om., OC, MG, CE.

34-35. incontinenti, OC, CE.

36. Om., OB, MA, MB, Y.

37. Om., OB, MA, MB.

38. capiatur, OC, MG, CE (-antur).

39. tenens, OA, MC.

40. fuerit, MC.

41. sunt, OC, MG, CE.

42. et, OB, MA, MB, OC, MG, CE.

43. illorum, V; om., OC, MG, CE.

44. et, OC, MG, CE, CM, MB.

45. sic, OB, MA, MB.

46. Om., OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College