Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 368  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] eidem A. blado suo de19 hoc instanti autumno de prædicto excambio,
[002] et similiter20 fæno si falcatum fuerit ante susceptionem litterarum istarum
[003] et a solo separatum, alioquin remaneat ipsi C. Teste etcetera. Et notandum
[004] quod quicumque fuerit ad warantum vocatus, cum warantizaverit nihil
[005] habeat unde faciat excambium sive in dote nominata sive non nominata,
[006] propter hoc non amittet mulier dotem suam, sed21 post mortem mulieris
[007] revertatur dos ad tenentes nisi prius fuerit eis satisfactum de excambio
[008] per heredem. Notandum etiam22 quod ubicumque petitur dos versus
[009] minorem mediate vel23 immediate,24 summonendus erit custos quod sit
[010] et habeat heredem per tale breve. Sed quid si custos alienaverit ita quod
[011] non sit in seisina de custodia et terra minoris die quo summonitus fuerit
[012] sed ille cui custodiam dimiserit? Hoc non nocebit ei qui minorem ad
[013] warantum vocavit, quia cum custode nullam habet actionem sed cum
[014] herede, quicumque illum tenuerit, et custos semper illum habeat. Et hæc
[015] vera sunt sive unus heres sive plures vel unus ex pluribus heredibus fuerit
[016] infra ætatem. Forma brevis de summonendo custodem: Rex vicecomiti
[017] salutem.

Expectatur quandoque ætas in petitione dotis speciali ratione.


[019] EXPECTATUR quandoque25 ætas minoris in dotis petitione in casu speciali
[020] ut supra de exceptionibus. Item ratio quare mulier dotem nominatam
[021] recuperat ad quemcumque pervenerit talis esse poterit, scilicet quod26
[022] ex quo dos certa27 constituta fuerit mulier statim incipit habere ius et
[023] dominium. Et ideo ad quemcumque pervenerit recuperabit. Vir enim
[024] dotem dat et constituit, heres autem tantum dotem assignat. Sed si dos
[025] in tertia parte fuerit constituta, non statim incipit mulier ius habere
[026] propter incertitudinem, quia nescit quam tertiam partem habere debeat
[027] donec fuerit ei assignata, et non nisi illam quæ ei per sortem acciderit.28
[028] Et ideo non statim incipit habere ius in ipsa dotis constitutione de tertia
[029] parte sicut in dote nominata. Et ideo in uno casu recuperabit mulier
[030] terram petitam et in alio casu non nisi excambium. Si vero mulier dotem
[031] f.301] recuperaverit versus aliquem warantum qui warantizavit, et
[032] warantus nihil habeat in comitatu unde warantizare possit sed in alio
[033] comitatu, tunc fiat extensio terræ quam amisit secundum quod superius
[034] dictum est. Si autem manens sit infra aliquam libertatem et tenens qui
[035] amisit queratur quod excambium non habuerit, tunc fiat tale breve
[036] episcopo vel comiti cuius libertas illa fuerit.

Cum mulier recuperavit seisinam suam sive de dote nominata vel non nominata et versus eum qui warantizavit, et warantus non habeat terram in comitatu illo in quo petitur unde possit warantizare sed in alio, fiat tale breve.


[038] REX tali episcopo salutem. Sciatis1 quod cum A. quæ fuit uxor B. in curia
[039] nostra etcetera ut supra, et unde prædictus C. queritur quod idem D.
[040] nullum adhuc excambium ei inde fecit. Et quia prædictus D. nullum
[041] tenementum habet extra2 libertatem vestram3 ut audivimus, vobis
[042] mandamus quod distringatis4 prædictum D. quod sit coram iustitiariis
[043] etcetera, ad faciendum eidem C. excambium ad valentiam prædictæ
[044] tertiæ partis vel ad ostendendum quare excambium facere5 non debeat.
[045] Teste etcetera. Item cum mulier dotem recuperaverit nominatam in
[046] aliquo certo manerio per constitutionem dotis sub tali condicione, ut si
[047] sufficiat pro tertia parte quod mulieri remaneat integre, et si minus ibi
[048] fuerit quod defectus ei perficiatur6 alibi in loco competenti, et si plus ibi7
[049] fuerit quod8 superfluum9 reddatur heredi, secundum quod inveniri poterit
[050] de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quarto decimo comitatu
[051] Norfolciæ de Letitia10 de Eggefende,11 tunc facta prius extensione manerii
[052] de valore fiat mulieri seisina per tale brevi.

Breve ubi mulier recuperavit seisinam suam de dote nominata.


[054] REX vicecomiti salutem. Scias quod cum A. quæ fuit uxor B. in curia
[055] nostra etcetera per considerationem eiusdem curiæ nostræ recuperavit
[056] seisinam suam versus C. de toto manerio tali cum pertinentiis ut de
[057] dote sua unde nominatim dotata fuit, ita tamen quod si manerium illud
[058] sufficiat ad tertiam partem omnium terrarum et tenementorum quæ prædictus
[059] B. quondam vir ipsius A. habuit die quo eandem A. desponsavit,
[060] tunc manerium illud integre remaneat ipsi A. in dotem sicut prædictum
[061] est. Si autem manerium illud excedat valorem tertiæ partis omnium prædictarum
[062] terrarum et tenementorum, tunc illud superfluum12 quod excedit
[063] reddatur eidem C., et si minus tertia parte ibi fuerit, illud quod defuerit
[064] perficiatur13 eidem A. alibi loco competenti de terris et tenementis
[065] prædicti C. Et ideo tibi præcipimus quod eidem A. de prædicto manerio
[066] secundum quod prædictum est cum pertinentiis sine dilatione plenariam
[067] seisinam habere facias. Et per sacramentum liberorum et legalium hominum
[068] de comitatu tuo extendi facias et appretiari omnes terras et omnia
[069] tenementa quæ fuerunt prædicti B. in comitatu tuo die quo eandem A.
[070] desponsavit, in dominicis, villenagiis, et servitiis liberorum hominum et
[071] in omnibus aliis rebus quicumque illa teneat. Et si per prædictam extensionem
[072] et appretiationem inveneris quod prædictum manerium plus valeat



Notes

19. et, OB, MA, MB, MG, CE, Y.

20. etiam, LA, MC.

21. si, OB, MA, MB, CE; scilicet, MG.

22. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

23-24. Om., OB, MA, MB, MG, CE.

25. aliquando, LA, MC.

26. Om., OB, MA, MB, MG.

27. Om., OB, MA, MB, MG.

28. accidit, OC, CM, MG.

1. scias, OB, MA, MB, MG.

2. sic, MSS. gen.; infra, OC, CM.

3. nostram, MSS. var.

4. distringas, OC, MG.

5. habere, OB, MA, MB, MG.

6. proficiatur, OC, MG, CE.

7. Om., OB, MA, MB, MG.

8. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

9. surplusagium, V; superplusium, LA.

10. Lecia, Letia, MSS. var.

11. Egefeu(n)d., Eggisfend., Tegefeud., MSS. var.

12. superplusagium, V, OC, CM, LA.

13. proficiatur, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College