Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 186  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] comparuerit per parvum cape, et sic amitti poterit de facili: et hæc5 ita6
[002] si nulla præcessit assisa novæ disseisinæ, et si præcessit recenter, tunc
[003] per assisam videri poterit quæ et qualis fuerit communa pasturæ quæ
[004] petitur.> Si autem venerit, poterit docere7 quo iure communam petat,
[005] ut si simul communicaverint, scilicet unus cum alio de communi consensu
[006] ab antiquo. Item quod servitium ei facit tale8 vel tale. Servitium autem
[007] multiplex esse poterit in denariis, mensuris, falcationibus, aruris, operibus,
[008] consuetudinibus et præstationibus variis, dum tamen certis et determinatis
[009] et certis temporibus et terminis, dum tamen non ad voluntatem
[010] accipientis indeterminate, aliquando plus aliquando minus, quia si ita
[011] esset, ibi esset potius pretium pro herbagio quam communa. Si autem
[012] cum9 ius non habeat pascendi herbam paverit per escapium vel cum
[013] warda facta, et propter hoc denarios dederit vel servitium fecerit, hoc
[014] erit potius emenda pro transgressione quam servitium pro communa.
[015] Item si vicinitas vel servitium non10 intervenerit, docere oportet intervenisse
[016] donationem et titulum. Item docere oportet longum tempus et
[017] longum usum qui excedit11 memoriam hominum. Tale enim tempus
[018] f.230b] sufficit pro iure, non quia ius deficiat sed quia actio deficit vel
[019] probatio. Item sufficit pro iure si ille de quo queritur docere possit quod
[020] aliquando simul communicaverint, licet nunc non communicent, ut si
[021] querens per negligentiam suam vel suorum communam suam amiserit:
[022] ut si vicinus partem suam12 excoluerit et appropriaverit, quod vicinus
[023] sibi et negligentiæ suæ merito poterit imputare. Cum autem querens ad
[024] objecta respondeat contrarium vel diversum, hoc per patriam in modum
[025] inquisitionis declarabitur, scilicet per hæc verba: si talis querens et
[026] homines sui de tali villa et ille de quo queritur et homines sui de alia13
[027] tali villa semper simul communicare solent in tali loco et tali. Item si tale
[028] servitium fecerunt14 et tale etcetera. Item si talis a tali tempore cuius
[029] non15 extat memoria semper pacifice communam habuit etcetera. Item
[030] si taliter feoffatus fuit16 ut dicit cum communa pasturæ. Item si illam
[031] emit etcetera. Et infinitæ sunt causæ quare communa etcetera. Et secundum
[032] quod per patriam probatum fuerit, amittetur communa vel retinebitur.
[033] Et notandum quod si tenementa talium sint de eadem baronia et
[034] de eodem feodo et in una villa, non poterit quis communam dedicere inter
[035] vicinos propter vicinitatem nisi hoc faciat aliquod speciale: ut de termino
[036] Paschæ anno17 quinto decimo comitatu Bukinghamiæ.18 Item si recognitum



Notes

5. hoc, V, CM.

5-6. hita. (=habita), MSS. var.; hoc ita, V, CM.

5-6. hita. (=habita), MSS. var.; hoc ita, V, CM.

7. dicere, MB; dre., MG.

8. certum scilicet tale, V, OC, MG, CM.

9. Om., MA, MB.

10. Om., MA, MB.

11. excedat, Y, MG.

12. Om., LA, MC.

13. Om., V, MG.

14. fecerint, MB, MC, CM; fecerit, MA; fecerant, OC.

15. Om., OA, MA, MB, CM, LA.

16. fuerit, MA, MB, MG, Y.

17. anno regis Henrici, MG.OC(a. regni regis H.).

18. Berk., Y, MB; Burk., OC; Derb., MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College