Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 214  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habeas in hoc negotio etcetera. Teste etcetera. Est etiam56 alia forma brevis
[002] de extensione facienda de consensu partium per concordiam, et dirigitur
[003] vicecomiti.

Breve de seisina facienda coheredibus cum convenerit inter eos de partitione.


[005] REX vicecomiti salutem. Scias57 quod convenit inter A. petentem et B.
[006] tenentem de tali manerio cum pertinentiis in tali comitatu, et58 de alio
[007] manerio cum pertinentiis in alio comitatu tali,59 et sic si plura fuerint60
[008] maneria in diversis comitatibus de quibus fieri debeat partitio61 inter partes.
[009] Et tunc sic62 dicatur scilicet, quod medietas omnium terrarum prædictarum
[010] remaneat ipsi A. et heredibus suis quiete63 de ipso B. et heredibus suis imperpetuum,
[011] et alia medietas cum pertinentiis in omnibus rebus remaneat
[012] eidem64 B. et heredibus suis quiete de ipso A.65 et heredibus suis imperpetuum,
[013] ita tamen quod cum omnes terræ et feoda omnium prædictorum
[014] honorum66 in omnibus rebus per legales homines, de consensu ipsorum A.
[015] et B. electos, extensa fuerint et appretiata rationabiliter, A. et heredes sui
[016] habebunt medietatem suam de tali honore et tali, et67 B. et heredes sui habebunt
[017] suam medietatem de tali honore et tali.68 Et si alicui ipsorum aliquid
[018] defecerit in prædictis honoribus de medietate sua, id quod ei defuerit, perficietur
[019] ei de tali honore loco competenti. Et ideo69 tibi præcipimus quod
[020] assumptis tecum etcetera, ut supra. Item aliud breve de eodem si per concordiam.

Item aliud de eodem si particeps tenens recognoverit participi partem suam, et quod fiat extensio.


[022] REX vicecomiti salutem. Scias70 quod cum A. in curia nostra etcetera
[023] peteret versus B. tantam terram cum pertinentiis in tali villa, ut rationabilem
[024] partem suam, quæ eum contingebat de hereditate C., patris vel alterius
[025] antecessorum prædictorum A. et B., cuius heredes ipsi sunt, idem B.
[026] venit in eadem curia et recognovit totam prædictam terram cum pertinentiis
[027] esse ius ipsius A., ut rationabilem partem suam quæ eum contingebat
[028] de prædicta hereditate, habendam et tenendam eidem A. etcetera. Et
[029] ideo tibi præcipimus quod assumptis tecum legalibus et discretis hominibus
[030] de proximo visneto talis villæ, in propria persona tua accedas ad talem terram,
[031] et per eorum sacramentum terram illam extendi facias et appretiari
[032] in dominicis, villenagiis, et servitiis liberorum hominum, in pasturis, boscis,



Notes

56. et, OA, LA, MC, MG.

57. sciatis, OA, OB, OC, MA, MB, LA, CM.

58-59. Om., OB, MA, MB, CE, Y, MG.

60. Om., OB, MA, MB; fuerunt, LA.

61. participatio, MSS. var.

62. si, OB, MA, MB, Y, MG, CM.

63. Om., OB, MA, MB, CE, Y, MG.

64. ipsi, OB, MA, MB.

65. Om., OA, LA, OC, MC, CE, OB.

66. bonorum, CM, MG, Y.

67-68. Om., OA, OB, LA.

69. Om., OB, MA, MB, Y.

70. sciatis, OA, OB, MA, MB, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College