Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 170  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] præferri debeant in tali libertate, cum quibusdam concessum sit quod
[002] theolonia capiant et consuetudines, et aliis ne dent, quod quidem simul
[003] stare non poterit. Recurrendum erit igitur de necessitate ad prioritatem
[004] impetrationis, si nullus eorum usus fuerit, sed quasi. Si autem unus eorum
[005] usus fuerit ita quod ab aliis ceperit theolonium et consuetudines in villa,
[006] mercato, vel nundinis, et48 quod quietantiam habuit49 in villa, mercato, vel
[007] nundinis,50 talis præferri debet propter usum et retinere, cum priores sint
[008] f.57] usu quamvis non impetratione. Et hoc verum erit ubi posteriores
[009] impetratione usi fuerint, nisi illi qui priores sunt impetratione statim et
[010] recenter sibi perquisiverint. Si autem illi qui priores sunt impetratione
[011] prius usi fuerint, et quod ceperint ab aliis consuetudines in villa aliorum,
[012] libertates suas retinebunt, tam propter prioritatem impetrationis quam
[013] propter1 prioritatem usus. Si autem post talem impetrationem libertatis
[014] et usum alii impetraverint libertatem quod uti possint,2 alii qui priores sunt
[015] propter hoc libertatem suam non amittunt. Sed esto quod illi qui priores
[016] sunt impetratione et usu forte per non usum amiserint, et antequam restituti
[017] fuerint ad libertatem alii impetraverint et usi fuerint, alii qui priores
[018] fuerint3 impetratione et usu numquam restituentur. Si autem priores, post
[019] impetrationem aliorum sed ante usum, restitui fuerint, sic per restitutionem
[020] libertatem prius habitam retinebunt, et aliis præferentur propter
[021] verum usum qui usui fictitio debet præferri.

Si quis aliquem vexaverit contra libertates concessas per regem.


[023] SI quis4 igitur contra huiusmodi libertates illos quibus concessæ fuerint
[024] gravare vel vexare præsumpserit,5 summoneatur6 quod sit7 coram rege vel
[025] eius iustitiariis inde responsurus8 per tale breve.

Breve quare quis alium vexaverit contra libertatem.


[027] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores maiorem et
[028] ballivos talis civitatis, burgi, vel villæ, quod sint coram nobis vel iustitiariis
[029] nostris apud talem locum, tali die, ad respondendum tali, vel talibus, quare
[030] ceperunt9 theolonium et consuetudines in villa sua tali de hominibus ipsius
[031] talis, vel de talibus burgensibus, contra libertates quas idem talis vel tales
[032] habent per cartam nostram et antecessorum nostrorum regum Angliæ,
[033] quibus huc usque usi sunt ut dicunt. Et habeas ibi summonitores et hoc
[034] breve. Teste etcetera.

De intentione querentis proponenda.


[036] QUI cum post essonium et dilationes venerint, proponat querens querelam



Notes

49. habuerit, MSS. var.

48-50. Om., MSS. var.

1. Om., V, LA, OC, MG.

2. possunt, V, MG.

3. fuerunt, OA, Y.

4. qui, OB, MA.

5. præsumpserint, V, OB, MA, MB, MG, Y; præsumpserunt, OC.

6-7. summoneantur quod sint, OB, MA, MB, OC, LA, MG, Y, MC.

8. responsuri, MSS. var.

9. ceperint, OB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College