[001] danda, postulans a lectore ut si quid superfluum vel perperam positum in
[002] hoc opere invenerit, illud corrigat et emendet,16 vel conniventibus oculis
[003] pertranseat, cum omnia habere in memoria et in nullo peccare divinum
[004] sit potius quam humanum.

Prohemium auctoris.


[006] f.1b] IN hoc autem tractatu sicut in aliis tractatibus consideranda sunt
[007] hæc, scilicet, quæ sit materia, quæ intentio, quæ utilitas, quis finis et cui
[008] parti philosophiæ supponatur.

Quæ sit materia.


[010] ET sciendum quod materia est facta et casus qui quotidie emergunt et
[011] inveniunt in regno Angliæ, ut sciatur quæ competat actio et quod breve,17
[012] secundum quod placitum fuerit reale vel personale, et super huiusmodi18
[013] conficienda19 acta sive irrotulationes, secundum proposita et obiecta,20
[014] agendo et probando, defendendo et excipiendo et replicando et huiusmodi.

Quæ intentio.


[016] INTENTIO autem auctoris est tractare de huiusmodi et instruere et docere
[017] omnes qui edoceri desiderant, qualiter et quo ordine lites et placita decidantur
[018] secundum leges et consuetudines Anglicanas, et de huiusmodi
[019] habere tractatum, ut doceantur et corrigantur errantes, puniantur contumaces.
[020] Item communis intentio est de iure scribere ut rudes efficiantur
[021] subtiles, subtiles subtiliores, et homines mali efficiantur boni et boni
[022] meliores, tum21 metu pœnarum tum21 exhortatione præmiorum, iuxta illud,
[023] Oderunt peccare boni virtutis amore,
[024] Oderunt peccare mali formidine pœnæ.

Quæ utilitas.


[026] UTILITAS autem est quia22 nobilitat addiscentes et honores conduplicat et
[027] profectus et facit eos principari in regno et sedere in aula regia et in sede
[028] ipsius regis quasi in throno dei, tribus et nationes, actores et reos, ordine
[029] dominabili iudicantes, vice23 regis quasi vice Ihesu Christi, cum rex sit
[030] vicarius dei. Iudicia enim non sunt hominis sed dei, et ideo cor regis bene
[031] regentis dicitur esse in manu dei.

Quis finis.


[033] ITEM finis huius rei est ut sopiantur iurgia et vitia propulsentur, et ut in
[034] regno conservetur pax et iustitia. Ethicæ vero supponitur quasi morali
[035] scientiæ quia tractat de moribus.