Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 425  Next    

Go to Volume:      Page:    




De actione furti.


[002] INTER alia placita coronæ non est omittendum de actione furti, et de qua
[003] oritur appellum, quamvis in diversis curiis aliquando terminetur, sicut in
[004] comitatu et in curiis baronum, et aliquando in maiori curia ipsius regis.

Quid sit furtum.


[006] IGITUR imprimis videndum quid sit furtum, quot41 eius species. Et sciendum
[007] quod furtum est secundum leges contrectatio rei alienæ fraudulenta cum42
[008] animo furandi, invito illo cuius res illa fuerit. Fraudulenta43 dico, quia sine
[009] animo furandi non committitur. Est44 etiam45 quasi furtum, rapina, quæ
[010] idem est quantum ad nos quod roberia, et aliud genus contrectationis contra
[011] voluntatem domini, et similis pœna sequitur utrumque delictum, et unde
[012] prædo dicitur fur improbus. Quis enim magis contrectat rem aliquam invito
[013] domino quam ille qui vi46 rapit?

Quot species furti.


[015] SPECIES autem furti sunt duæ, quia aliud publicum aliud privatum, videlicet
[016] manifestum et non manifestum. Non manifestum47 est ubi aliquis suspectus
[017] est de latrocinio per famam patriæ, per indictamentum et rectum,
[018] et ubi graves præsumptiones faciunt contra ipsum.48 Sed49 si50 seisitus non
[019] inveniatur de aliquo latrocinio, non habet quis potestatem inquirendi nec
[020] procedendi contra ipsum ad inquisitiones, nisi ipse dominus rex in curia
[021] sua. Sed de hac specie nihil amplius ad præsens, quia superius per præcedentia
[022] perpendi poterit quid in hac parte sit agendum. Et si coram ballivis
[023] vel coronatoribus furtum cognoverit, tamen non tenetur ex tali confessione
[024] sine seisina, licet cum seisina recordum51 haberent. Furtum vero manifestum
[025] est ubi latro deprehensus est seisitus de aliquo52 latrocinio, scilicet
[026] hondhabbende et bacberende, et insecutus fuerit per aliquem cuius res illa
[027] fuerit qui53 dicitur sakabor.54 Et si55 sine secta cognoverit se inde esse latronem
[028] coram vicecomite vel coronatoribus vel serviente regis cum testimonio
[029] proborum hominum, extunc furtum dedicere non poterit, quia tales in hoc
[030] habent recordum. Et secundum quosdam illud idem erit etiam56 sine seisina.

Poterit quis ab initio agere civiliter vel criminaliter.


[032] CUM sit autem qui sequatur, poterit ab initio agere civiliter vel criminaliter
[033] utrum voluerit. Poterit enim rem suam petere ut addiratam cum testimonio
[034] proborum hominum, et sic consequi rem suam quamvis furatam. Et si ille



Notes

41. et cuius, MA.

42-43. Om., OC.

43. fraudulenta, OA, LA, MC, MG, CE, Y (+ alias cum animo dico); cum animo, V, OB, MA, MB, CM; fraudulosa, Azo.

44-45. est enim, OB, MA; et est, MB.

46. Om., OB, MA, MB.

47. manifestus, LA, MC.

48. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

49. Om., MA.

50. Om., OA, OC, MG, OB, MB, CE, CM.

51. concordum, OA.

52. Om., MA; alio, MB.

53. quæ, V, Y.

54. sakaburth, V; sakabor, sachabor, sachaber, sacobare, sectator, MSS.

55. Om., OB, MA, MB.

56. et, CE, MG, OC; om., OB, MA, MB, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College