Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 21  Next    

Go to Volume:      Page:    




Leges iubent et vetant.


[002] HUIUSMODI vero leges Anglicanæ et consuetudines regum24 auctoritate
[003] iubent quandoque,25 quandoque vetant, quandoque vindicant et puniunt
[004] transgressores. Quæ quidem, cum fuerint approbatæ consensu utentium et
[005] sacramento regum26 confirmatæ, mutari non poterunt nec destrui sine communi
[006] consensu27 eorum omnium quorum consilio et consensu fuerint28 promulgatæ.
[007] In melius tamen converti possunt etiam29 sine eorum consensu, quia
[008] non destruitur quod in melius commutatur. Si autem aliqua nova et inconsueta
[009] emerserint et quæ prius usitata non fuerint in regno, si tamen30 similia
[010] evenerint per simile iudicentur, cum bona sit occasio a similibus procedere
[011] ad similia. Si autem talia prius numquam evenerint,31 et obscurum et difficile
[012] sit eorum iudicium, tunc ponantur iudicia usque ad magnam curiam ut
[013] ibi per consilium curiæ terminentur: licet sint nonnulli qui de propria
[014] scientia præsumentes, quasi nihil iuris ignorent, nolint32 alicuius consilium
[015] expetere. Et quo casu honestius et consultius foret eis consilium habere
[016] quam aliquid temere definire, cum de singulis dubitare non sit inutile.

Sapiens esse debet qui iudicat.


[018] SEDEM quidem iudicandi, quæ est quasi thronus dei, non præsumat quis
[019] ascendere insipiens33 et indoctus, ne lucem ponat34 tenebras et tenebras
[020] lucem,35 et ne manu36 indocta modo furientis gladio feriat innocentem et
[021] f.2] liberet nocentem, et ex alto corruet1 quasi a throno dei, qui volare
[022] inceperit antequam pennas assumat. Et cum quis iudicare debeat2 et iudex
[023] fieri caveat unusquisque sibi, ne perverse iudicando et contra leges prece
[024] vel pretio, pro temporalis3 lucelli commodo, æterni luctus mæstitiam sibi
[025] comparare præsumat.

Quæ sit poena male iudicantis.


[027] ET ne in die furoris domini sentiat ipsum vindicantem, qui ait, Mihi vindictam
[028] et ego retribuam, et ubi flebunt et plangent reges et principes terræ
[029] cum viderint4 filium hominis, propter timorem tormentorum eius, ubi
[030] aurum et argentum non valebit liberare eos. Quis autem non timeat illud
[031] examen, in quo erit dominus accusator, advocatus et iudex? A sententia
[032] autem sua non poterit provocari, quia pater omne iudicium dedit filio, qui
[033] claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit. O districtum iudicium, quo
[034] non solum de actibus, verum etiam de omni verbo otioso quodcumque



Notes

24. regni, MG.

25. quandoque et, CM, HB, MG.

26. regni, MG.

27. consilio et consensu, Y; consensu et consilio, V; assensu et consensu, OB, MB.

28. fuerunt, V, MA.

29. Om., CE; et, MB, OB, OC.

30. autem, MA, CM.

31. evenerunt, OA, LA, MC.

32. nolunt, V, MG; nec licet, CM.

33. incipiens, OC, MA.

34. ponat in, V, OB, MA (+ in), HB (+ in).

35. in lucem, V, HB, OB, MA (+ in).

36. in manu, V, OB, MA.

1. corruat, V, OB, MA.

2. debet, OC, MG, CM, HB.

3. temporali, OB, CM.

4. vident, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College