Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 426  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] qui seisitus fuerit in hoc ei57 non45 obtemperaverit, poterit accrescere59 et58
[002] petere eam ut furatam, sed non e contrario.

De appello de latrocinio.


[004] ET dicere61 quod ille qui tenet latro est, aut latronem scit62 nominare, et
[005] quod in felonia et furtive et in latrocinio et contra pacem domini regis cepit
[006] f.151] rem illam, et furtive abduxit eam.1 Et quod hoc fecit furtive et in
[007] felonia, offert2 probare versus eum per corpus suum sicut curia consideraverit.
[008] Et appellatus tunc3 defendat feloniam, latrocinium, et totum, vel per
[009] patriam vel per corpus, secundum electionem suam prout curia consideraverit.4

Si defendat, vadietur duellum.


[011] SI autem elegerit se defendere per corpus, statim5 vadietur inter eos duellum.
[012] Et appellatus det vadium defendendi et appellans vadium6 disrationandi,
[013] et sic terminabitur negotium.

Si appellatus patriam elegerit.


[015] SI autem patriam7 elegerit, tunc dicere poterit quod res de qua agitur sua
[016] sit propria, et rationem ostendere quare. Ut si equus fuerit, poterit dicere
[017] quod ei pullonatus fuit et quod eum nutrivit per8 tantum tempus. Et si hoc
[018] per patriam testatum fuerit, liberabitur, nisi ille qui appellat docere possit9
[019] contrarium, videlicet docere per patriam et per visnetum10 suum et per
[020] alia indicia11 certa, quod ei pullonatus fuit et quod ipsum nutrivit12 a
[021] iuventute. Et cum ex utraque parte sic producatur secta, præferatur illa
[022] quæ maior fuerit et dignior et magis13 veri similior. Et non refert utrum14
[023] res quæ ita subtracta fuerit, extiterit illius appellantis propria vel alterius,
[024] dum tamen de custodia sua. Si autem pares sint in secta et testimonio,
[025] vocentur alii fideles homines de confinio qui nullam partium attigerint, et
[026] ille obtinebit cum quibus ipsi concordes fuerint, et sic terminabitur negotium.
[027] Si autem appellatus dicat rem illam sibi esse venditam vel donatam
[028] ab aliquo, tunc necesse erit quod illum vocet ad warantum. Si autem warantus
[029] præsens fuerit, vel si habere possit eum15 ad certum diem, habeat eum ut
[030] inter eos procedatur de warantia. Si autem eum habere non possit, tunc
[031] alio modo procedendum erit. Cum autem warantus præsens fuerit, aut statim
[032] warantizat,16 aut defendit quod ei warantizare non debet et negat. Quo
[033] casu si negaverit, oportet quod appellatus qui in seisina fuerit hoc disrationet
[034] versus eum per corpus suum, et sic perveniri poterit inter eos ad



Notes

57-58. omnino, MG, OC.

59-60. Om., LA, Y (+).

61. dicitur, OB, MA, MB, CE, CM.

62. sit, OB, MA, MC.

1. illam, OB, MB; om., OA, MA.

2. offerat, OA, MC, Y.

3. tunc eum, OB, MB, CE, CM, MA (contra eum).

4. considerat, MG.

5. suum, MG, OC.

6. det vadium, V, MG, OC, MB.

7. per patriam, OB, MA.

8-12. Om., OB, MA, MB, CM.

9. poterit, V; posset, CE.

10. visum, MSS. var.

11. iudicia, V, OC, MG.

13. Om., OB, MA, MB.

14. Om., OB, MA, MB.

15. Om., OB, MA, MB.

16. warantizet, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College